GILBERTUS Poretus

GILBERTUS Poretus
GILBERTUS Poretus
Ep. Pictaviensis, Philosophus et Theologus excellens; sed quod de divinis mysteriis, potius secundum Aristotelis Topica, quam S. Scripturam iudicaret, essentiam divinam Deum, proprietatesqueve personales Personas esse negans: Item, quod Naturam divinam non incarnatam diceret, omne meritum, praeter Christi, negaret, Baptismum verum solis salvandis obtingere statueret, coram Eugenio III. accusatus, eiusque propositiones damnatae sunt. Obiit A. C. 1154. Auctor operis de Trinitate, et Exposit. in Psalmos et Epistolas Paulinas. Vide Otton. Frising. l. 1. gest. Frider. l. 1. c. 46. et 47. et Morer. Dict. Hist.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”